Latin · Dactylic hexameter
NIDINU
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 91
Unproofread scanNot analysed yet
Rugosam intendant pellem? quid, saepe tumentes
Ut disrumpantur, cum se vehementius aequo
Inclusus corio rarescens explicat aër?
Ne multa; hic gravitas deprensa est aëris, ignis
Ipsius hic gravitas comperta; hic excita tetrum
Natura horrorem, quo foede oppressa jacebat,
Excussit vacui, (a) curamque abstersit acerbam.
Tempore quin etiam ex illo, quo venit in usus
Coeptaque vulgari est tanta experientia, moestam
Explicuisse ferunt tum primum denique frontem.
Et vero, ingenium paullo emollita severum,
Non ita secretos quaerit, velut ante, recessus,
Dissi(a) Nota est veterum Philosopho- ta occasione festivius jocatur poeta, rum opinio de horrore vacui, quem &poetice atque ingeniose hujusmodi naturae perperam tribuerunt. Capta- opinionem carpit. Experimenta electrica captata in machina secluso aere. Iterum conficitur, aerem causam esse non posse. Non obstat quod felicius aere se reno capiantur experimenta.