# Electricorum libri VI 92

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, NIDINU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/92

Difficilemque adeo vulgo se praebet; at ipsa,
Si minus illustri nunc totam in lumine, saltem
Offert se se aliqua nobis ex parte videndam;
Olim quod priscis aegra indignansque negarat.
Jamque age luminibus cupidis crystallina septa
Tute subi, vestiga oculis, & cuncta tuendo
Callidus explora. Viden, ut, si plurima virgam
Inclusam imbuerit virtus, & tenvia fundum
Corpora consternant, virgae correpta, remoto
Aëre, succedant, nec non abducta recedant?
Ac neque non oculos subito fulgore coruscae
Percellunt flammae, vacuum per inane micantes.
Adde quod & vitreis propius si machina claustris
Constiterit, norisque modum, spatia omnia luce
Exhausti poteris vitri perfundere; demum
Suspicere hic dabitur, ne te morer, omnia ferme,
Quae caelo admirans spectabas nuper aperto.
Haec adeo cum sint; non est cur amplius, ultra
Vestigans, liquido scruteris in aëre causam.
Te converte alio; nec segnis parce labori;
Certior in densis dum spes affulgeat umbris;
Conatusque tuos melior fortuna secundet.
Nec te nunc illud moveat, quod & axe sereno,
Et puro late Borea dominante, videri
Vis mira intendi possit; contraque remitti
Caelo eadem pluvio, & madidis spirantibus Austris.
Haec, & quae dubiam tibi cunque facessere curam
Possent, discuties demum, cum vera patebit
Causa, atque arcanae emerget virtutis origo.
Interea non abnuerim, quin aëre ab ipso
Jam nunc subsidium tibi promptum arcessere cures.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
