# Arithemtices principia ii

Giuseppe Peano, Arithemtices principia, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-peano/arithemtices-principia/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-peano/arithemtices-principia/ii

IURIBUS SERVATIS Augustae Taurinorum – Typis VINCENTII BONA. Quaestiones, quae ad mathematicae fundamenta pertinent, etsi hisce temporibus a multis tractatae, satisfacienti solutione et adhuc carent. Hic difficultas maxime ex sermonis ambiguitate oritur. Quare summi interest verba ipsa, quibus utimur attente perpendere. Hoc examen mihi proposui, atque mei studii resultatus, et arithmeticae applicationes in hoc scripto expono. Ideas omnes quae in arithmeticae principiis occurrunt, signis indicavi, ita ut quaelibet propositio his tantum signis enuncietur. Signa aut ad logicam pertinent, aut proprie ad arithmeticam.

---

Giuseppe Peano, Arithemtices principia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetices_principia.
