# Arithemtices principia iii

Giuseppe Peano, Arithemtices principia, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-peano/arithemtices-principia/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-peano/arithemtices-principia/iii

Logicae signa quae hic occurrunt, sunt numero ad decem, quamvis non omnia necessaria. Horum signorum usus et proprietates nonnullae in priore parte communi sermone explicantur. Ipsorum theoriam fusius hic exponere nolui. Arithmeticae signa, ubi occurrunt, explicantur. His notationibus quaelibet propositio formam assumit atque praecisionem, qua in algebra aequationes gaudent, et a propositionibus ita scriptis aliae deducuntur, idque processis qui aequationum resolutioni assimilantur. Hoc caput totius scripti. Sique, confectis signis quibus arithmeticae propositiones scribere possim, in earum tractatione usus sum methodo, quam quia et in aliis studiis sequenda foret, breviter exponam. Ex arithmeticae signis quae caeteris, una cum logicae signis exprimere licet, ideas significant quas deflnire possumus. Ita omnia definivi signa, si quatuor excipias, quae in explicationibus SI continentur. Si, ut puto, haec ulterius reduci nequeunt, ideas ipsis expressas, ideis quae prius notae supponuntur, definire non licet. Iv– Propositiones, quae logicae operationibus a caeteris deducuntur, sunt theoremata; quae vero non, axiomata vocavi.

---

Giuseppe Peano, Arithemtices principia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetices_principia.
