Latin
Lines 1.1-1.34
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.1-34
Not analysed yet
Incipit præfatio Godefridi prioris ecclesiæ sancti Swithyni Wintoniensis in sequens opus .
Undique susceptum qui miscuit utile dulci,
Undique laudatum pagina nostra refert;
Quod sequor a longe, cum ludis seria libans,
Immo per ludos seria notificans.
Proposui ludendo quidem garrire aliorum
Mores, carpo alios, me quoque carpo simul.
Rubigo invidiæ, species invisa cachinni,
Omnis abest, ut me, rideo sic alios.
Rideo mecum alios, ne nos male rideat alter;
Ne quis nos possit lædere, rideo nos.
Invidus irrisor redivivo crimine gaudet,
Et semel irrisum, terque quaterque cupit.
Nolo redargutis superesse notabile quicquam,
Causa et quod sequitur depereant pariter.
I. Dum nescias, esse discendum .
Discendi, Damiane, modum te quærere dicunt;
Discas, dum nescis, sit modus iste tibi.
II. Ruinam in ascensu timendam .
Sæpe ruis, dum sæpe petis nimis alta, Corane,
Fac sit sufficiens una ruina tibi.
III. Contemptum stulti non esse curandum .
Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est,
Contempni a stulto dedecus esse nego.
IV. Quod doces, esse faciendum .
Multa, Salo, sed plura, Cato, me verba docetis,
At nemo vestrum quanta docetis agit.
V. Discendum, esse, ne discas .
Hebale, disce diu, juvenisque puerque labora,
Neve senex discas, Hebale, disce prius.
VI. Quod multorum est ab uno non esse quærendum .
Soli laus tibi multorum quæris honorem,
Sed quod multorum est dissociare grave est.
VII. Colendo nequam nequicquam proficere .
Pecte lavaque canem, curam tibi ponis inanem,
Pontice, sic studium dum colis Elvidium.
VIII. Onus quærere, honorem quærendo .
Quæris onus magnum, magnum dum quæris honorem,
Cretice, sperne prius, non erit ulterius.
IX. Pro viribus tuis non omnes esse pensandos .
Impos virtutis, alios virtutis inanes
Æquiparando tibi, Gratidiane, refers.
X. A vitio esse surgendum .
Alphesib�o, luto semper versaris eodem,
Immersusque semel surgere dissimulas.