# Epigrammata 1.46-64

Godfrey of Winchester, Epigrammata, Lines 1.46-1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/godfrey-of-winchester/epigrammata/1.46

XI. Vitiosum deprehendi dolere .
Non culpam peccasse gravem, non crimen inisse,
Sed te deprensum, Volusiane, doles.
XII. Quod irrides, faciendum non esse .
Deridens alios, non inderisus abibis,
Unde alios rides, Scævola, si facias.
XIII. Qui multa possident multis egere .
Cum tu possideas, Andronice, plura petitis,
Haud mirum multis si tamen indigeas.
XIV. Videndum esse cui secreta committas .
Utre merum fracto committere, balsama cribro,
Stultum est, et stultum, Plance, tacenda Syro.
XV. Libros non pretium eorum habere, non multum proficere .
Libros ferre manu, non sensum corde nec ore,
Verbum, Caune, parum proficit, immo nihil.
XVI. Virtuti studere si sapias .
Propositum sapiens virtutis sedulus urget;
Hædue, non urges; fac, sapienter ages.
XVII. Amicum tarde adquiri, sed cito amitti .
Prudenti, Probe, consilio servandus amicus,
Quem sero adquiris, sed cito perdis eum.
XVIII. Pauca utilia multis inutilibus præponenda .
Pauca Titus pretiosa dabat, sed vilia plura;
Ut meliora habeam, pauca det oro Titus.
XIX. Miserum hominem nocere dum prodesse contendit .
Te video solum dum prosis, Aule, nocere;
Nec prodesse tamen, si petis ut noceas.
XX. Loqui sed cum mensura debere .
Pauca loqui moneo, sed non omnino silere;
Ita velis, Orpheu, ne penitus sileas.
XXI. Inimicum obsequio torqueri, vel corrigi .
Hostes, Kare meos dum servio, munera præsto;
Obsequiis venor, torqueo, vel revoco.
XXII. Amari volentem amare decere .
Miraris quod nullus amat te, Ceciliane,
Non quod amas nullum; dilige, carus eris.
XXIII. Vitium antequam petas subolere .
Druse, comedisti quem misit Silvius hircum;
Vel tibi non nasus, vel tibi nasus olet.
XXIV. Nec levare premenda, nec premere levanda .
Dum calcanda levas, premis extollenda, Repande,
Aut stultum aut nequam te ratione probas.
XXV. Datum non repetere .
Multa mihi donas, vereor ne multa requiras,
Nolo mihi dones, Aulice, si repetas.

---

Godfrey of Winchester, Epigrammata. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/godfrey.epigrammata.html.
