# Epigrammata 1.855-896

Godfrey of Winchester, Epigrammata, Lines 1.855-1.896. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/godfrey-of-winchester/epigrammata/1.855

Munere semper emunt, ut possint crimen inire;
Ut factum celes, munere rursus emunt.
Culpa tua est, quod res et fama laborat eorum;
Quod pereunt censu et nomine, culpa tua est.
Vulnera vulneribus addenda laborque labori,
Ut vincas adhibe vulnera vulneribus.
Ut superare queas tenui pascatur avena;
Sic nunquam ille satur, ut superare queas.
Jam tibi, chare, tuum tenuis farrago repressit,
Et meus in fortem cessit asellus equum.
CCXXXV. Etiam sapientes sapientibus uti debere .
Consilii virtus tibi præstans, docte Valeri,
Sufficit ad vitam gratia consilii.
Quare nec sapiens nec qui famuletur honori
Est prope te tantum turpis et insipiens.
Sæpe tamen sapiens alio sapiente docetur,
Sæpe videns ductu ducitur alterius.
Aut forsan tua qui miretur facta requiris,
Huic operi stultos eligis, exigitur.
Cui ratio est conjunx, tua laus cumulatior esset,
Si te laudaret cui magis ora favent.
Laudari tamen haud metuis sine pondere rerum,
Rem sine materia vis, sine luce diem.
Credo autem quod stultus, et est sapientia contra
Virtus et ratio sic odiosa tibi.
Hostia claude domus, ne tangat lumina judex,
Ne sapiens intret, hostia claude domus.
CCXXXVI. In apparatu forinseco non omnia esse ponenda .
Pallia Filus habet, digitos circumligat auro,
Et tamen est Filus paupere pauperior.
Sunt Tyriæ chlamydes, mulæ, jumenta, cientes
Filo, sed tamen est paupere pauperior.
Atria sunt Filo regali consita cultu,
Sed tamen est Filus paupere pauperior.
Mensa, sciphus, sedile, torus, pretiosa supellex
Sunt Filo, tamen est paupere pauperior.
Esurit atque sitit, gemmis instructus et ostro,
Cyclade vestitus esurit atque sitit.
Pondus adesse famis, pallor maciesque loquuntur,
Aurea bulla negat pondus adesse famis.
Ergo miser se servitio pro pane locabit,
Sed ne sit servus aurea bulla facit.
Si vero quemquam pulsabit supplice voto,
Ut non exoret serica vestis adest.

---

Godfrey of Winchester, Epigrammata. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/godfrey.epigrammata.html.
