# Decretum De Ecclesia Toletana 1

Gondemarus Rex Gothorum, Decretum De Ecclesia Toletana, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gondemarus-rex-gothorum/decretum-de-ecclesia-toletana/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gondemarus-rex-gothorum/decretum-de-ecclesia-toletana/1

Flavius Gundemarus rex venerabilibus Patribus nostris Carthaginensibus sacerdotibus. Licet regni nostri cura in disponendis atque gubernandis humani generis…rebus promptissima esse videatur, tunc tamen majestas nostra maxime gloriosiori decoratur fama virtutum, cum ea quae ad Divinitatis et religionis ordinem pertinent, aequitate rectissimi tramitis disponuntur; scientes ob hoc pietatem nostram non solum diuturnum temporalis imperii consequi titulum, sed etiam aeternorum adipisci gloriam meritorum. Nonnulli enim in disciplinis ecclesiasticis, contra canonum auctoritatem, per moras praecedentium temporum, licentiam sibi de usurpatione praeteriti principis fecerunt: ita ut quidam episcoporum Carthaginensis provinciae non revereantur, contra canonicae auctoritatis sententiam, passim ac libere, contra metropolitanae Ecclesiae potestatem, per quasdam fratrias, et conspirationes, inexploratae vitae omnes episcopali officio provehi, atque hanc ipsam praefatae Ecclesiae dignitatem imperii nostri solio sublimatam contemnere; perturbantes ecclesiastici ordinis veritatem, ejusque sedis auctoritate, quam prisca canonum declarat sententia, abutentes. Quod nos ultra modo usque in perpetuum fleri nequaquam permittimus, sed honorem primatus, juxta antiquam synodalis concilii auctoritatem, per omnes Carthaginensis provinciae ecclesias Toletanae ecclesiae sedis episcopum habere ostendimus: cumque inter suos coepiscopos, tam honoris praecellere dignitate quam nominis; juxta quod de metropolitanis per singulas provincias antiqua canonum traditio sanxit, et auctoritas vetus permisit. Neque eamdem Carthaginensem provinciam in ancipiti duorum metropolitanorum regimine contra Patrum decreta permittimus dividendam, per quod oriatur varietas schismatum, quibus subvertatur fides, et unitas scindatur; sed haec ipsa sedes, sicut praedictum est, antiqua nominis sui, ac nostri cultu imperii, ita et totius provinciae polleat ecclesiae dignitate, et praecelleat potestate.

---

Gondemarus Rex Gothorum, Decretum De Ecclesia Toletana, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1338/tmp1338/tmp1338.tmp1338.opp-lat1.xml.
