# Decretum De Ecclesia Toletana 2

Gondemarus Rex Gothorum, Decretum De Ecclesia Toletana, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gondemarus-rex-gothorum/decretum-de-ecclesia-toletana/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gondemarus-rex-gothorum/decretum-de-ecclesia-toletana/2

Illud autem quod jam pridem in generali synodo concilii Toletani a venerabili Euphemio episcopo manus subscriptione notatum est, Carpetaniae provinciae Toletanam esse sedem metropolim, nos ejusdem ignorantiae sententiam corrigimus: scientes procul dubio Carpetaniae regionem non esse provinciam, sed partem Carthaginensis provinciae, juxta quod et antiqua rerum gestarum monumenta declarant. Ob hoc, quia una eademque provincia est, decernimus ut, sicut Baetica, Lusitania, vel Tarraconensis provincia, vel reliquae ad regni nostri regimina pertinentes, secundum antiqua Patrum decreta, singulos noscuntur habere metropolitanos, ita et Carthaginensis provincia unum eumdemque, quem prisca synodalis declarat auctoritas, et veneretur primatem, et inter omnes comprovinciales summum honoret antistitem; neque quidquam contempto eodem ultra fiat, qualia hactenus arrogantium sacerdotum superba tentavit praesumptio. Sane per hoc auctoritatis nostrae edictum, amodo et vivendi damus tenorem, et religionis, vel innocentiae legem; nec ultra postmodum inordinata licentia ah episcopia similia fieri patimur, sed per nostram clementiam praeteritae negligentiae, pietatis intuitu, et veniam damus, et indulgentiae opem concedimus: et dum sit magna culpa hactenus deliquisse, majoris tamen ac inexpiabilis censura tenebit obnoxios, qui hoc nostrum decretum, ex auctoritate priscorum Patrum veniens, temerario ausu violare tentaverint: nec ultra veniam delicti faciemus admissi, adempti, si dehinc honorem ejusdem Ecclesiae quilibet Carthaginiensium sacerdotum contempserit; subiturus procul dubio inobediens tam degradationis, vel excommunicationis ecclesiasticae sententiam, quam etiam nostrae severitatis censuram. Nos enim talia in divin… Ecclesiis disponentes credimus fideliter regnum imperii nostri ita divino gubernaculo regi, sicut et nos cultum ordinis, zelo justitiae accensi, et corrigere studemus, et in perpetuum perseverare disponimus

---

Gondemarus Rex Gothorum, Decretum De Ecclesia Toletana, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1338/tmp1338/tmp1338.tmp1338.opp-lat1.xml.
