# Exercitium physicum de nive 10

Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive, THESIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/10

Unde qvoque nec Aqva tantùm est, nec ita condensatur, ut exhalet omnimodè colorem, sed calorem exinde talem recipiat. Micat enim ac lucet non solummodò Aqva, & noctu, terrâ visum non movente, ab attendentibus conspicitur; sed & Nix soboles vaporis, sive Nubis, aliàs dicitur, qvae perspicuitatem habeat nativam multi luminis, atque aërei splendoris fusceptricem, ob qvam eximio candore totâ imbuitur, qvi nimis ciet oculos, visumque adeò offendit & dispergit, tanqvàm visibile improportionale; ut ex Opticis constat, atque Magirus loco proximè cit. & Meurerus Qvaest. Mateor. p. 305. inferunt. ἔκθ. 5. Figum verò Nivis, cur lata magis, qvàm globata sit? Dilationi frigoris, qvod non in unam partem totum subitò incumbit, sed partem Nubis aliam post aliam invadit, atque congelat, dare possumus: qvâ ratione tamen qvia lata magis atque cohaerent esset; descensui & Vento etiam, Imaque regioni aëris, aliqvid tribuendum est, dùm confringuntur illę nives velut tabulae atque invicem solvuntur. Et sanè haec figura lata insuper cur sexangula, nunqvàm verò qvadr. qvinqvang. septangula? unico nunc digitulo aperire fortunati non poterimus: dumque ad Materiam alii, alii ad Formam singularem, alii ad calorem, alii verò ad frigus in causando declinare videntur, ipsi sibivix, ac ne vix, animus curiosus satisfacit; Summaque sapientia humanam sapientiam, per vulgaria qvoque eunctisque obvia naturae opera, deficere demonstrat. Si tamen balbutire de divinis inter balbos liceret, ipsam nivis Materiam hîc potissimam causam dicerem: eùm etenim in omni congelatione partes circulum maximè optare constat, atque amor similium ejusmodi demonstrat; jam verò sola figura sexagona circulum qvàm maximè exhibeat; eam Nix inde recipit, qvamvis qvoque Calori frigori reluctanti aliqvid tribuendum. Atque inde nec casu sexagonam, neque nisi attritu, aut calefactione, qvadrangulam, qvinqvangulam, &c. hanc fieri dicendumsit. TH. IX. Finis Nivis Primarius, & Secundarius, rectè denominatur. ἔκθ. ἔκθ. 1.

---

Gottfried Cernitz (with Johann-Georg Küssing), Exercitium physicum de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitium_physicum_de_nive.
