Latin
THESIUM I
Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive 14
Unproofread scanNot analysed yet
Non etenim congelaretur nubes, in existente adhûc multâ caliditate, si Frigoris potestas non supervinceret, qvod inest calidum, seu residuum Ignis, qvi ex Terrâ aut Aqvâ evaporare fecit humidum. Sicuti ergò Calor, ita &Frigus variè affectum varia efficit: Is, aeqvabiliter ut fusus aeqvabiliter etiam calefacit; coactus verò in unum locum valdè eoqvit, assat, sive liqve facit &fundit: Sic frigus fusum, mediocriter refrigerat &congelat; coactum verò, frigidum vaporem densat in Pluviam; Calidum mediocriter in Nivem congelat; sed calidissimum, validissime in Grandinem astringit: Jam verò in Aestate Frigus Mediae aëris regionis est intensissimum, cùm ob Vapores ad naturam suam ibidem redeuntes, tùm Regionum reliqvarum, earundemque qvalitatum άντιπεριστασιν; unde Nivi gignendae minùs convenit, sed hyemis &adjacentis ei proximè tem poris frigus aeqvabiliter fusum, Regioque tunc media minùs calida, eidem magis competunt. Eκθ. 4. Nivis Divisio à Loco atque Tempore, Materiaeque ratione cùm potissimùm veniat, ejusque duae qvasi dentur species: qvarum nna, Χιὼν si paulatim, &mollioribus particulis, aut rariùs, descendit; altera, viOeτος, si paulò durioribus ac densiùs delabitur, secundùm Arist. deGen. &Corr. lib. I. c. 11. &Mag. Comment. Phys. lib. IV. c. 6 dicitur: Qvae verò in hanc faciem afferri possent reliqva: qvòd Ordinaria scil. vel minus; Minuta, sive Major; Magis minusve congelata; aut visco qvasi partibus cohaerens; diversimodè splendens; colorem qvendam, aut rubiginem aliqvando recipiens; &qvae hujus farinae alia, discursui servabimus. Eκθ. 9. Signa qvod attinet, ut certa dantur Pluviae: sic Nivis etiam futurae aliqva exhibentur, Duobus qvasi verbis, ut finemfaciamo, duo denominamus: Unum ex Nubis apparentiâ, cùm ad albedinem ipsa magis inclinat: alterum aëris ex clementiâ, qvùm frigus aëris coelo nubilo aliqvantum remittit; qvia, qvando Nix generatur Nubes albedinem accipit, &dùm ea discerpitur, calor qvidam egreditur, qvi per aërem tem sparsus, tepidum qvasi efficit.