# Exercitium physicum de nive 4

Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive, THESIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/4

) nobis venit: utut qvidam à Nixi, antiqvi verbi Niveo, pro qvo nicto nunc dicimus, deducere, atque nonnulli verbum Ningvo sive ningo, à Ningve dictum velint, cujus Nominat. Ningvis olim pro Nivis fuit usurpatus; unde qvoque Lucret. albas effundere Ningves; sed Latinorum primus Poëtarum Eclog. 10. Perque Nives alium, perqve horrida castra secuta est; aliiqve Probati Nix & Nives dixerunt TH. III. Imber nivalis, aliàs, Spuma coelestium aqvarum, & Flocci nivei; Gr. ΧIων it. Νiφας & κφετός, Ebr. abiu; Germanis Schnee dicitur. Ἔκθ. Imber; sive deffuxus, propter similitudinem illius, qvi propriè sic dictus est, ex nubibus concretis & qvidem largiùs proveniens: Spuma, vel, qvòd ex nube agitata & qvasi spumescente, coelitùs decidat; vel, modo qvoque alio generata, spumam repraesentet: Flocci nivei, Tacitarum vellus aqvarum; Pruina & Canities brumalis, sicut lana (Ps47) propter similitudinem, Meteorisque aliis generaliter competentibus nominibus, vocatur. Χιὼν παρὰ τὸ χέειν qvod notat fundere & liqvefacere, cùm molsioribus particulis atque paulatim decidit; παρὰ τὸ νέφειν verò, si durioribus magisque densis labitur, insiguitur; Ebraeis à 20& cujus usus in Hiphil est, dum instar nivis albescere, sive, egregiè candescere significat; Nobis verò vernaculâ, à schneyen / qvasi dicas: schneiden / zerschneiden /cùm ratione formae, tùm effecti, non inconeinnè adeò dici posse videtur. TH. IV. Aeqvivocatione vocis & hinc sepositâ, Nivem, ut Meteorum aqvae solidum mediae aëris regionis est, spectabimus. ἔκθ. ἔκθ.

---

Gottfried Cernitz (with Johann-Georg Küssing), Exercitium physicum de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitium_physicum_de_nive.
