# Exercitium physicum de nive 5

Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive, THESIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/5

Qvamvis enim & saepiùs haec vox impropriè sumatur, atque (1.) pro Canis, capitis nives Horat, l. 3. c. 4. Carm. dixerit; & (2.) pro tegumento, proverbiali mode: Sub nive qvod tegitur cùm nix perit omne videtur, veniat; itemque (.) cupediarum qvoddam, seu embammatum genus, aliàs Aphrogala, hoc nomine dicatur: tralatitiis tamen his significationibus sepositis, de verè dictâ Nive in praesentiâ, ejusdemque naturâ, dicimus. TH. V. Nix est nubes friabili densitate conglaciata, qvae, anteqvam in aqvam resolvatur, inter descendendum à frigore tenetur congelata, instar lanae carminatae. ἔκθ. 1. Ipsa qvid Res, paulò nunc accuratiûs pendentes, ejusdem hanc, ex Arist. lib. 1. Meteor. c. 11. atque lib. de Coelo c. 4. verbis Magiri definitionem constituimus: à qvâ non aliena est: Nix est vapor rarior, qvi subvectus ad Mediam regionem aëris, in nube densare coepit: Sed anteqvàm penitùs congeletur discerpitur in partes, qvae frigore concretae, instar lanae carminatae decidunt in terram; qvam Wolffgang. Meurerus V. Cl. Profess. qvondam Lips. Comment. Meteorolog. (p. m. 299.) tradidit, Nec adversatur ea Piccolominii, Meteor. cap. 11: Nix itaque est nubes densa, in inferiore mediae regionis parte, a frigore congelata, & ob lucidos spiritûs eum aqveo humore permixtos albedine praedita. εκθ. 2. Generis locum Arist. & Piccol. in definitionibus vox Nubis obtinet, qvod in Meureri Vapor rarior, aliis verò meteorum aqveum denominatur; sed extra dubiorum aleam, si modò rationem admittimus, versamur: Vapor siqvidem iste rarior, ubi accreverit, atque loci praedicti frigiditate condensatus fuerit, Nubes, & Nubes addensatus vapor dicitur, ut qvoque est Conimbric. de Meteor. Tract. y. c.i. Meteorique aqvei sub notione Nix, Nubes atque Vapor densatus veniunt; Genus nisi propinqvum Nubem, Remotum Vaporem, Remotissimum verò Aqvam, verbis Sperlingii qvis dixisse maluerit. ἔκθ.3. ἔκθ. 3. Non ergò Genus nivis aqva conereta est; sicut nec Luti, terra. humore temperata; nec vini Aqva putrida, qvod Empedorles dixit; verum Nubes, & qvidem congelata, dùm qvoque ex Nive Aqva, non verò ex Aqvâ Nix venire dicitur: Δεῖ γὰρ τὸ γένος ἀληθέυεσθαι ἀεὶ καταὰ τὰν εἰδων, ut habet Arist, lib. IV. Topic. c. 5.

---

Gottfried Cernitz (with Johann-Georg Küssing), Exercitium physicum de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitium_physicum_de_nive.
