Latin
THESIUM I
Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ulteriora verò in definitione verba Differentiam exhibent, qvae à causis tàm Internis, qvàm Externis, iis Mat. &Fornia hisce verò Effic. &Fine, egreditur; qvas juxta classes etiam causarum, Nivem ulteriùs hinc cognoscendam sumere nostro cum animo decretum fecimus. TH. VI. Causa Nivis Efficiens, est Prima, vel Secunda. Prima Deus creator &conservator omnium. Secunda verò vicissim vel Prineipalis, vel Minus principalis est, illam Astrorum Vim &Halitus, hanc Calorem &Frigus dicimus. ἔκθ. 1. Causant Primam, in definitione Aristotalis subintellectam, Deum credimus, qvi principium omnium; qvod non modò Psalmista, loco priùs cit. Pl. 147. 16. &Naturalis ille Theologus Jobus, cap3y. 6. his verbis edocet: Praecipit Nivi, Deus, ut descendat in terram &hyemis pluviis &imbri fortitudinis suae: sed etiam Gentiles Deos, sive rectiùs Deum ex Meteoris aeque atque aliis qvae fiunt, esse collegerunt, uti Pater Latinitatis ille lib. 2. de Nat. Deor. &Stagirita ipsemet, hoccéverborum sensu: videtur autem &ratio iis, qvae apparent, attestari: &ea, qvae apparent rationi. Omnes enim homines de Diis habent existimationem. Et omnes eum, qvi sursum est, locum Deo tribuunt &Barbari &Graeci libii. de coelo c. g. t. aa attestantur. ἔκθ. 2. Secundam Causam Frincipalem, Astrorum vim seu virtutem asserimus. Qvamvis enim &ipsi qvoque Coelo omnis agendi vis hîc denegari neqvit, cùm formam, &hil. suam habeat; potior tamen in inferiora actio, qvae venit desuper, ab Astris est; ut exSennerti etiam Epit. Phys. I. a. c. p. 180. evidenter patescit; in qvibus locum principem ipse Sol Princeps reliqvorum obtinet, dùm suis Terram radiis atque Aqvas rare faciendo, non exiguam indies halituum copiam ria i piam elicit, in sublimineque evehit. Neque virtutem hanc Philosophus l. 1. Meteor. c. 5. indictam praetermisit, ex necessitate siqvidem esse, dixit, inferiorem Mundum superis lationibs, (i. c.