# Exercitium physicum de nive 8

Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive, THESIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/8

TH. VII. Materia nivis Proxima est Nubes, Remota vapor, Remotissima verò Aqva. VBV ἔκθ. 1. Nubem Nivis materiam diximus Proximam, faecundam & calidiorem scilicet, densitate friabili conglaciatam, seu, non nimis compactam, qvae discerpta in partes congelata tenetur, ante qvàm in aqvam conversa fuerit. Qvamvis autem haec ipsa Nubes etiam, sub dispositione aliàs diversâ, & Pluviae & Grandinis diei qveat materia, prout vel Frigus adest magis vehemens, vel calor inexistens: cùm enim frigida, in Pluviam; cùm minùs & calidior est, in Nivem; & qvando calidissima, in Grandinem convertitur. Uti Magirus qvoque lib. IV. Physiol. cap. 6. habet. Fiunt siqvidem Nu biumcongregationes, ubi jam radii solares desinunt, ex elatis à calore vaporibus, indeque & aliqvantulum ipsae existunt calidae. Aristot. Meteor. I I. c. 3. ἔκθ. 2. Remota, vapor nobis est, rarior tamen, sive laxus atque spongiosus, à virtute stellarum maximè ad mediam elevatus aëris regionem, ibidemque deposito calore adventitio, à circumstante & redeunte frigore compactus: qvi vel in specie Ἀτμὴ, Halitus, sive vapor crassior Graecis dictus, ex aqva atque aqveis potissimùm corporibus evocatus, ad Mediamque tantùm, nec ultra, Regionem aëris elevari aptus est. ἔκθ. 3. Remotusimam tandem Nivis materiam, Aqvam dicimus: Aqvam, qvae ex vaporibus, in mediam Regionem aëris elevatis, nec non loci frigiditate condensatis, esse coepit, à cujus tamen integrâ constitutione tantisper adhuc abest, ut faciliùs Nix in aqvam, atque Aqva, qvae actu & perfecta est, in nivem verti possit, unde & splendor nivi, ut post pauca dicemus, aliqvatenùs accidit. TH. VIII. Fornia Nivis describitur, per qvam Nix est illud, qvod est. ἔκθ. ἔκθ. I.

---

Gottfried Cernitz (with Johann-Georg Küssing), Exercitium physicum de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitium_physicum_de_nive.
