Latin
THESIUM I
Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive 9
Unproofread scanNot analysed yet
Formarum in consideratione qvantumvis nestra humi repit scientia, nec, qvantùm qvantum mens mortalium de iisdem sollicita, satis unqvam alicui constare potuit, non tamen prorsùs hortos Tantali lustrare, nec Clavam Herculi extorqvere voluisse, hanc, Nivis scilicet, qvodammodò investigaturi, ulli videbimur; modum praesertim si distinctum, qvatenus vel ut Interna, vell Externa, describitur, observaverimus. ἔκθ. 2. Internam, seu, Essentialem aliqvam peculiarem Formam, qvamvis dare non possumus, ex classe si qvidem Meteorum Nix est, qvibus ab Elementis non est distincta Forma, qvae imperfectè mixta nobis sunt corpora, secundùm Aristotelis affirmationem, atque Excell. Scharffii lib. IV. Phys. c. 1. confirmationem, qvaeque hujus conditionis sunt, ut nova ex iisdem Forma non prodierit, distincta ab elementis, magis minusve pura; (praeterqvam loqvendo de Metallis &Fossilibus, qvae cùm sint finis imperfectè mixtorum propriâ forma sunt praedita, ut testatur Piccolom Meteor. libro c. 5) Litem tamen Magiro nullam movebimus, qvòd Commentar. Meteorol. lib IV. c6 Forma Interna complectitur modum generationis. Qvando enim Nubes constans calidiore Vapore incipit resolvi in Pluvias, tùm superveniente novo frigore constringitur in planas partes, sieque per aërem spargitur: notanter dixerit. ἔκθ. 3. Externa verò Forma, Mollitie, Candore, &Figura praecipuè notatur. Mollities Nivi tribuitur, sive qvòd instar floccorum, aut lanae carminatae, hinc inde devolat per aerem, terraque aut ubicunque contigerit, divertitur, &sicut lana (ut in sacris qvoque diaitur) est; qvoniam scil. aëreas, &qvasdam humoris reliqvias, cum calore, licet exiguo, conjunctas adhuc complectitur: dùm calor iste à frigore non omninò expulsus, eum pingvi illo aëreo in Nive mollitiem efficit. Sicut enim Durities â siccitate, Congelatione, &Repletione: sic Molle contrà ab Humiditate, Calefactatione atque vacuitate, uti Meur. Meteor. Qvaest. pag. m. 306. habet, provenit. ἔκθ. 4. Candor, qvi verè excellens est, neque modò Gallinas, sed animalia qvoque alia propemodùm excoecat, partim propter frigiditatem est, qvae cum agit in humidum albedinem efficit, ut in corporibus phlegmaticis, Regionumque frigidarum incolis videre est, qvòd videlicet albiores sint potissimùm, qvàm qvi calidas incolunt; partimque propter humidum aëreum pingvedine permixtum; sicut Aqva cum Oleo permixta crassa albaque redditur, ut habet Aristot. de Gen. &Corrupt. lib. iI. c. 2.