# Protogaea 13

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MAGNAE BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/13

In nostro tractu nihil est extantius Meliboco monte; De Bructero monte, & huius cacumen maxima anni parte inaccessum & stri fontium ori gine. gium choreis apud credulos infamatum. Accolae Bructerum vocant, vulgo Brocken; non a Bructeris, populis apud veteres memoratis, sed ab eadem tamen caussa, quae his nomen dedit. Broeck enim Saxonibus terra est humida, & in paludem vergens: quale solum huius montis. Et quo minus dubites, substat maiori Bructerus minor, kleine Brocken; pari conditione terrae. Duae autem caussae paludosum fundum facere solent: vna manifesta aspectui, cum aquae decursum, nisi lentum, non habent; altera nostris, vt memini, fossoribus metallorum notata; ipsa scilicet (quod minus rere) firmitas soli subiecti, cum sub limo superficiario occultatae rupes aquis percolaturis ad interiora aditum negant, vtili indicio opera molientibus. Summum Bructerum ob niues non nisi media aestate ascendas. Serenissimus Dux, Christianus Ludouicus, muniri curauerat viam. Supra riuulus occurrit, & scio esse, qui argumento fontium in celsissimis montibus nascentium refellere sperant originem fluminum ex coelesti aqua; quasi praeter ipsum naturase fluentium pondus alius motor salientibus interueniret; vt in animalibus sanguis calore eleuatur, & artificiis aqua in iactus exprimitur. Sed riuulus Bructeri non in ipso apice nascitur, nec nisi de superiore adhuc loco exonerat superfluum humentis terrae: idemque alibi contingere vix ambigo.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
