# Protogaea 18

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MAGNAE BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/18

Hx5 Operae pretium autem facturum arbitror, qui naturae effecta ex subterraneis eruta diligentius conferet cum foetibus laboratoriorum, (sic enim Chemicorum officinas vocamus,) quando mira persaepe in natis & factis similitudo apparet. Nam etsi eiusdem rei plures caussas in potestate habeat ditissimus rerum parens, amat tamen & constantiam in varietate. Et magnum est ad res noscendas vel vnam producendi rationem obtinuisse: quemadmodum Geometrae ex vno modo describendi figuram omnes eius proprietates deriuant. Praeterea vbi similia instrumenta & vasa occurrunt, ignis cum sulphuribus, aquae cum salibus, & genera terrarum lapidumue, communia & nostris & naturae officinis, tutius similem cognatis corporibus originem assignes, quam diuersam nullo experimento cognitam ex ingenio fingas. Neque enim aliud est natura, quam ars quaedam magna: nec semper toto genere à natiuis factitia distiguuntur: nec refert eandemne rem Daedalus aliquis Vulcanius in furno inueniat, an lapicida ex terrae visceXEXA visceribus proferat in lucem.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
