# Protogaea 19

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, MAGNAE BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/19

Et quanquam de noua per artem generatione metallorum aut corporum similarium simpliciorum nihil affirmare velim, nec satis dicere ausim, an aurum argentumque aut hydrargyrum, vel salem etiam de nouo produxerit, aut etiam vere destruxerit quisquam, puto tamen, non minus etiam rarum esse ipsammet naturam deprehendere edentem hos foetus: plerumque enim dudum alibi conceptos colligit tantum deregitque. Vereor enim, vt fidem tueantur, quae narrant aliqui de nascente iterum auro in expositis ad solem arenis iam tum elotis; aut de reiectamentis minerarum vel laminis tegularum ipsa temporis longitudine ditatis. Temere fiditur narrationibus hominum, qui credulitate sua alienaue fallere falliue morem fecerunt; qui homunculos aut monachos plutonios laboris subterranei socios vident: qui virgula diuina abditos tellure thesauros ruspantur, & tamen vbi oculos obligaueris, nec maximas notissimasque venas micantis baculi indicio agnoscunt. Auri semina Corbachii Waldecciorum, aut ferri in Elua insula nequicquam quaeras. Plinianae autoritati Stenonii diligentiam oppono. Neque vspiam compertum est nostris fossoribus excisum spathum cum plumbo suo rursus vegetasse; non magis quam marmor erutum lapidicinis, aliaue id genus, quae sapienter Iureconsultus Romanus in vsu fructu esse negauit, cum non renascantur. Non tamen nego peruteos esse aut cuniculos, vbi denuo agnascitur minera, et viae portaeque arctantur, quod in Rammelo prope Goslariam temporis lapsu contingere scimus: Sed ibi aquae chalcanthum et mistam metallo materiam vehentes sedimentum deponunt, nec gignunt aes plumbumue, sed afferunt. Itaque mineras, id est varias metalli laruas quotidie produci video, siue ab arte siue a natura, sed de ipsis metallis nihil affirmo, neque arcanis rerum temere praeiudicium interpono.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
