Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
SX. IISOEIOS Cum ergo plerumque res magis laruas sumant, quam naturam deponant, minus mirum est, tam multa laboratoriis &fodinis communia prodire. Nostro instituto suffecerit aliqua in specimen attulisse. Cinnabarin natiuam Hydrargyri venae praebent, nec id in Idria tantum compertum prope Adriaticum mare, sed &in nostris oris iuxta Walkenredam, vt produnt Annales, &nunc quoque reliquiae leguntur, quales &a Bructero a se afferri, sunt qui iactant. Nemo autem ignorat, Cinnabarin etiam ex sulphure &Hydrargyro per artem parari, vt de Antimoniali illa nil dicam; Nam &Antimonio verum sulphur non deest, etiam arte eliciendum: magno indicio, quod nos officinis facimus, naturam suo quodam modo in ipsis terrae recessibus egis.