# Protogaea 20-2

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/20-2

SX.IISOEIOS Cum ergo plerumque res magis laruas sumant, quam naturam deponant, minus mirum est, tam multa laboratoriis & fodinis communia prodire. Nostro instituto suffecerit aliqua in specimen attulisse. Cinnabarin natiuam Hydrargyri venae praebent, nec id in Idria tantum compertum prope Adriaticum mare, sed & in nostris oris iuxta Walkenredam, vt produnt Annales, & nunc quoque reliquiae leguntur, quales & a Bructero a se afferri, sunt qui iactant. Nemo autem ignorat, Cinnabarin etiam ex sulphure & Hydrargyro per artem parari, vt de Antimoniali illa nil dicam; Nam & Antimonio verum sulphur non deest, etiam arte eliciendum: magno indicio, quod nos officinis facimus, naturam suo quodam modo in ipsis terrae recessibus egis.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
