# Protogaea 22

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/22

ibnii qis Boup oui entildn u3que eimte Ex Auripigmento vi ignis attollitur Rubini quoddam seu carbunculi genus; fragilius quidem natiuo, sed nos nec tam magnos adhibere ignes possumus, nec tam diuturnos, quam Vulcanus hypogaeus, vbi fortasse fusa aliquando vix seculorum refrigeratione induruere: constat autem facilius frangi, quae promtius constitere subita extinctione caloris. Vnde nescio, an omnis gemmarum origo ab aqua sit, vt vulgo sibi persuadent. Certe qui quaedam rudimenta gemmarum, fluores appellarunt, (qualis ille est caeruleus, ex quo phosphorus Smaragdinus paratur, qui hausto tantum calore lucet) fusionem in mente habuere. Verissimum esse fateor, materiam solutam mox crystallifico frigore figuras angulosque accipere, sunt tamen quae non tantum aqua, sed & igne soluuntur, nec tantum ex liquore, sed & ex fumo in corpus recollecta geometrico naturae artificio figurantur. Crystalli montanae, aliaeque gemmae ipsique adamantes saepe reperintur in cauitatibus saxorum, & in Drusis, vt vocant fossores, de quibus mox aliquid dicemus. Apud Golcondam Adamantes egregios aiunt a sabulo praeberi, sed fieri potest, vt vi aquarum confricatuque glareae diuturno & violento euoluerentur gemmae putamine, in quo natae erant, cuius natura mollior non aeque durauit.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
