# Protogaea 23

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/23

Est igitur vbi nudae, est vbi saxo inclusae deprehenduntur, vt verissimum sit, quod prouerbio vulgi nostri iactatur, ab ignaro lapidem in vaceam iactari, qui sit pluris, quam vacca. Vtrum autem ignis, an aqua formauerit, nihil generale adhuc constitui potest. Vtrumque enim modum ars imitatur. Quanquam fortasse spectabiles intra Crystallum montanam animalculorum aut graminis formae, & decurrentes guttae bullaeue generationi ex liquoribus fauent. Neque ego abnuerim, ad eum modum, quo Alumen & Vitriolum in vase, postquam pars humoris calore fugata est, figuras accipiunt, multa etiam saxeae duritiei corpora tunc nata videri, cum a magna materiae liquentis solutione ad firmitatem natura imminuto humore vel aestu regrederetur. Interim & de Taleo ambigere cogor, quod Crystallo affine est, & totum ex foliis consistit; iam vero & igne Chemico praestatur aliquid simile sine Grystallismo, cum terra tartari foliata sulphure inde sublimato paratur, tametsi haec folia ad naturalium durabilitatem non accedant. §. XII.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
