Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 24
Unproofread scanNot analysed yet
timius Habere naturam sublimationes suas non minus quam artem, dubitari non potest. De Ammoniaco certe iure dixeris, volatilem esse mineralis regni salem, sulphuri socium, vnde &subterraneo calore eliciatur. Sane passim sulphureae naturae riui grauem &quasi vrinosum Ammoniaci odorem spirant, &prope Neapolim Campaniae vidimus in phlegraeo quodam campo ex foraminibus terrae exhalantem operculis capi. Et suspicamur similem ei originem esse, qui ex Oriente dicitur allatus, prostatque in officinis. Sane qui mittunt populi, rudes hodie, nihil artificiosae compositionis promittunt, qualem vulgo narrant, ex lotio Camelorum in arena cum sale marino, &(vt aliqui addunt) fuligine mista; quasi coëuntibus tribus naturae regnis, suspecto mihi artificio. Eundem tamen salem arte parare quidam spondent, &amicus in fornacibus quibusdam casu notauit. HII SXIII. DIlSOEPISII De argento auroue, aut alio metallo, quod statim