# Protogaea 27

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/27

Ita prope Alfeldam, in villa Langerholtensen, riuus est, qui aqua materiam crassiorem secum ducit, quae in lapidem cinereum topho similem versa rotas molendini aliaque, quibus allabitur, paulatim obducit. Et similem crustam candidam alicubi Salificia stramini circumdant, per quod muria tenuior decurrere iubetur. vt a sole & aëre vice coctionis aquae pars consumatur; nostri leccaria opera Leckwerck vocant, ignotam antiquis artem. Credibile est quam causam cauernula ingemmata habuit in exiguo saxo, eam subinde ingentia antra in ipsis montibus produxisse. Sane mediocria passim occurrunt. Et contingit interdum, vt terebrae fossorum metallis insistentium in caecum huiusmodi foramen saxo conclusum delatae operam ludant, neque enim pyrii loculi tunc recte adhiberentur, quibus rumpi saxa solent; neque in laxiore spatio ictus ratio sibi constaret. Aliquando aqua intus inuenta est, imo & aperto aditu noxii non raro halitus prodierunt. Et scimus ante annos non ita multos vaporem erupisse, qui flamma ad lucernam concepta operarios foede ambussit. πXΧA bussit.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
