# Protogaea 28

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/28

Illud quoque dignum memoratu Bufones aliquando reperiri in profundissimis puteis ipsoque saxo, viuos quidem, sed adeo stupentes, vt multorum mensium spatio vix locum mutasse deprehendantur. §. XVII. De Baumanni antro, quod milliaribus aliquot abest a fodinis, mox rursus erit dicendi locus. Nunc illud absoluamus, vt quemadmodum quaedam igni soli, alia soli motui aquarum & sedimentis deberi diximus, ita interdum caloris & aquae iunctas operas requiri ostendamus; alicubi variantibus causis ambiguum iudicium esse declaremus. Nam scimus quaedam ex soluente praecipitari non pulueris, sed metalli iam sui forma, & quasi fusionis imitamento subsidere: adeo ancipitis consilii est de rerum generationibus ex vultu externo pronuntiare. Attente omnia excutienda sunt, vt constet, quid aquis tantum, quid calori tantum, quid vtrique tribuendum; vtrum sicco opere fusio aut sublimatio rem peregerint; an humidi soluentis interuentu, praecipitatio aut crystallismus dominentur: quando crystallos sublimationibus, fusionem praecipitando suppleri dictum est. Et velim microscopia ad inquisitionem adhiberi, quibus tantum praestitit sagax Leewenhoekii, Philosophi Delphensis, diligentia, vt saepe indigner humanae ignauiae, quae aperire oculos, & in paratam scientiae possessionem ingredi non dignatur. Nam si saperemus, iam passim ille imitatores haberet. §. XVIII. Sed illustriora omnia exemplo erunt inquisitionis Piscium viriorum forin memorabile apud nos opus naturae, super scissili lapimae in ardede aerosas piscium formas exhibentis. Nimirum in si vnde prouenerint?

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
