# Protogaea 29

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/29

Islebia, Saxoniae oppido, ditionis Mansfeldicae, & proTab. II. pe nostrum Hercyniae municipium Osterodam, effoditur lapis niger foliatus, quem merito, (licet alio quam vulgo sensu) Schistum appelles; quidam Ardesiam, semilatino verbo, vocant. In eo crebrae visuntur piscium formae, exacte & affabre delineatae, quasi artifex nigro lapidi sectilem metalli materiam inseruisset, ichthyomorphum aliqui indigitant. Constat ardesiam sissilem esse, & ex foliis ac velut tabulis constare. Teutonice vocamus Lagen, vnde & lapidi huic (Schifer) nomen Layae est, apud Superiores Germanos; quod & illustri Familiae de Petra vernaculum, quae rarissimo exemplo, nostro tempore duos ad Rhenum Electores fratres simul dedit. Talis lapidis vnum mihi fragmentum est ab vtraque parte piscis imagine, sed diuersa, signatum. Reperiuntur in pendente vena, nam vbi terra suprema argillacea & proximae ab ea rupes perfossae, varia schisti aerosi strata Islebiae occurrunt, sed in vno tandem pisces; idque genus prae caeteris ignem meretur, neque vlla aeris minera facilius fusori paret. Crassities strati ad sedecim pollices, interdum tamen contrahitur in tenuem laminam velut cultelli: sed tanto ditior in angustiis massa est. Durissimi lapidis parietes RXXX rietes vtrinque claudunt venam. Habui ipse ibi in manibus mugilem, percam, alburnum petrae insculptos. Paulo ante erutus erat ingens lucius, flexo corpore, ore aperto, quasi sic deprehensus viuus gorgonia vi obriguisset. Visi & marini generis, vt raia, halex & lampreta, & haec aliquando halece decussata.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
