# Protogaea 31

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/31

Quid ergo si lacum ingentem cum piscibus suis, vel terrae motu, vel aquarum vi, vel alia magna caussa dicamus obrutum terris, quae deinde in lapidem duratae impressi piscis vestigia, & velut ectypos, molli ante massae impressos, & postremo consumtis dudum animalis reliquiis metallica materia oppletos seruarunt? Nec iam valde disputo, quae causa ex terra artesium lapidem fecerit, adduxeritque metallum in cauitates. Fieri potest, vt quemadmodum in fornacibus ex argilla coctiles lapides humana arte formantur ita magnus naturae ignis pro variis terrarum generibus atque misturis nunc ardesiam, nunc alabastritem coxerit, aliudue petrae genus; metallica interim materia, quae toto limo dispersa erat, vi caloris exsudante, & in cauitates illas sese colligente, quas reliquerat piscis. Huius enim volatilis materia dudum tempore aut calore consumta facile locum fecit. Habemus aliquid simile in aurifabrorum artificiis; libenter enim occulta naturae manifestis hominum operibus confero. Araneum aut aliud animal materia apta obruunt, aditu tamen exiguo relicto; materiam igne coquunt in lapidem, inde hydrargiro immisso cineres animalis per foramen eliciunt, postremo pro illis eadem via argentum infundunt; ita demum remoto putamine inueniunt argenteum animal omni pedum & capillamentorum apparatu, fibrillisque ad stuporem assimilatis. §. XIX. RXXAE §. XIX. Neque adeo mirari oportet calorem terras coquentem in lapidem, aut metalla in minerales massas fundentem, aut materiam in figurata corpora sublimantem, aut remittente solutione atque aestu deponentem in crystallos; cum non solum eruditorum plerique credant, ignem esse inclusum huic globo, cuius vix crusta nobis explorata est; sed terrae etiam motus validissimi pyrios intus cuniculos innuant, & Vulcani ingentes late patentia pyrophylacia ostendant.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
