# Protogaea 35

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/35

Hinc iam intelligas duplicem, vt ita dicam, apuc nos terram; vnam cum pisces in suo lacu essent, alteram postquam obrutis imposita est ingens materiat mollis moles, quae tandem siue igne, siue gorgonic vapore aut salibus, siue tempore ipso in diuersa lapidis scissilis strata secessit; cui impositae rupes durissimae, atque his demum argilla superiecta, ac postremo communis terra nigricans nata est, quam nunc homines colunt. Et licet velimus, lacus illos antequam obruerentur subterraneos fuisse, necesse est tamen supremam terrae superficiem, quae tunc fuit, prorsus conuulsam commutatamque intercidisse. Quidam Hispanus de duplici viuentium terra olim coniecturas edidit. Sed omnia altius expenderat vir egregius, qui de solido intra solidum scripsit. Eo enim inclinabat, quod olim per summorum montium iuga telluris planitiem incessisse, fractos deinde fornices, vbi minus firmi erant, in inferiora procubuisse, inclinata passim strata, initio ad libellam composita, casum testari docuerit. Quin & credibile est, aliam super priores ruinas structuram stratorum horizontalium natam, ex superfuso inter ruendum liquido limo, post indurato. Quae strata & ipsa deinde posterioribus ruinis interrupta apparent. Ita tres quasi telluris contignationes statuemus; summa montium iuga, colles medios, tractusque imos littorales. Mare autem olim & in excelsissimis locis fuisse arbitrabatur ille, passimque eius vestigia habentur. Et consentaneum est, ruptis fornicibus defluxisse cum ostreis limum fundi, & in mediis locis ab aqua in ima penetrante desertum haesisse, postremoque in lapidem abiisse.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
