# Protogaea 40-2

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/40-2

Et quod immensa similium massa in vno loco concreuit, quemadmodum in vna Melita sub glossopetrarum nomine infinitos marinorum canum dentes miramur, non inepte aquarum vorticibus tribuas, vbi post multas agitationes ea potissimum collecta in vnum deponi oportuit, quae motu ac pondere conspirabant. Prorsus quemadmodum in crystallificio salium diuersorum in eodem liquido solutorum cognata cognatis sine confusione adiungi videmus. Plerumque autem, vt arbitror, aqua per angusta loca viam reperiens, quae aduehebat, destituit. Ita necesse fuit, nouo semper oneratoque spoliis affluxu mox cis angustias ingentem marinarum rerum molem accumulari. §. XXVII. Postremo magis magisque in dies obseruationiGlossopetrae, baculi bus naturae consultorum vera lapidum prototypa dete8. Pauli & serpentes guntur. Iam superiore seculo notatum est glossopetras Melitenses, laesse dentes Lamiarum. Non ita pridem deprehensum pides Iudaici. Asteriae, troaccepi bufonium, quem vocant, lapidem, esse piscis luchitae & En trochi &c. pi. Qui baculi Sancti Pauli a Melitensibus appellantur, sunt dentes spinae sunt ab histricibus marinis auulsae, & saxo inclutestat, exuuiae & officu sae. Et oculos serpentum apud eosdem, dentes quola animalium rundam piscium esse breues & rotundos compertum est. marinorum, non vero lu Et quos illi serpentes ipsos arbitrantur a D. Paulo in saxa sus naturae. versos, sunt vermes marini incrustati. Lapides Iudaici piciformes apud Bethleem a peregrinatoribus notantur. ValeAXAE Valerius Cordùs nostras meminit Iudaici lapidis vertebrae piscium similis.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
