# Protogaea 46

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/46

Et subtilius artificium circumforanei habent, quos Mandragoram, quam vocant, suam ita praeformare ex bryoniae radice scimus, vt crescendo ipsa sese in hominis speciem absoluat. Caeteroqui rudia passim lineamenta, quae casus formauit, supplet credulitas. Solent superstitiosae mulierculae certo anni die ouum exonerare in cyathum vitreum aqua plenum; vana spe diuinandi. Quod si mox, vt saepe fit, velut domuncularum species, aut turrium, in aqua apparent, res sibi lautas spondent. Ita si ligneae tabulae oleosum humorem illinas, videbis inaequali discursu varias rerum formas simulari; &, si duae tabulae politae subito inuicem distrahantur, liquorem impositum velut flores delineasse. Sed sapienter Romanae eloquentiae princeps: credo, inquit, non dissimilem rebus figuram aliquando apparere, at non talem, vt eam factam a Scopa diceres. Sic enim profecto se res habet, vt nunquam perfecte veritatem casus imitetur. Itaque ad genios superiores in formis saxorum iocantes cum Conringio, doctissimo viro, confugere, nihil necesse est. §. XXX.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
