Latin
47
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
visceribus meatibusque conchylia, &vnicornu, quod vocant, aut ebur &lignum fossile, turbines, brontiae, trochoides, ac Glossopetrae denique reperiantur. Agricola aliique eum secuti ex fodinis aluminis Luneburgenses Glossopetras petunt: sed has ager iste omnis ignorat; nec modum aluminis parandi hodie nouit, nec aut Corneri chronicon vetus, aut alia loci monumenta aluminis vspiam meminere. Et cum constet, eius coquendi artem vix trecentis abhinc annis a Rocca Syriae in Europam rediisse, (vnde alüminis Roccae, non intellecta vulgo, appellatio) atque in Italia primum exercitam serius in Germaniam penetrasse; satis manifestum arbitror, recentes satis, si quae fuissent, aluminis Luneburgici officinas esse debere, aut potius, quia res propinqua &celebris memoriam hominum, &annotantium diligentiam non effugisset, nullas fuisse. §. XXXI. Glossopetrae Glossopetrae autem Luneburgenses nihil a Melitensunt dentes sibus differunt, nisi quod minores nostrae esse solent, Carchariarum. nec vt illae in saxo, sed in terra.