# Protogaea 47-2

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/47-2

visceribus meatibusque conchylia, & vnicornu, quod vocant, aut ebur & lignum fossile, turbines, brontiae, trochoides, ac Glossopetrae denique reperiantur. Agricola aliique eum secuti ex fodinis aluminis Luneburgenses Glossopetras petunt: sed has ager iste omnis ignorat; nec modum aluminis parandi hodie nouit, nec aut Corneri chronicon vetus, aut alia loci monumenta aluminis vspiam meminere. Et cum constet, eius coquendi artem vix trecentis abhinc annis a Rocca Syriae in Europam rediisse, (vnde alüminis Roccae, non intellecta vulgo, appellatio) atque in Italia primum exercitam serius in Germaniam penetrasse; satis manifestum arbitror, recentes satis, si quae fuissent, aluminis Luneburgici officinas esse debere, aut potius, quia res propinqua & celebris memoriam hominum, & annotantium diligentiam non effugisset, nullas fuisse. §. XXXI. Glossopetrae Glossopetrae autem Luneburgenses nihil a Melitensunt dentes sibus differunt, nisi quod minores nostrae esse solent, Carchariarum. nec vt illae in saxo, sed in terra.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
