# Protogaea 47

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, SX.IISOEIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/47

Quoniam autem Glossopetrae Luneburgicae inpri mis celebrantur, post Melitenses, illustre Oceani terras operientis monumentum; non intempestiue dabimus aliquid descriptioni earum, vtemurque obseruationibus viri eruditi, qui peculiarem libellum iis impendit. Itaque prope Luneburgum ad radices montis, cui lateraria officina superstructa est, terra est salsuginosa siue aluminosa, nec pinguis adeo, qualis apud Georgium Agricolam describitur, sed macra, & tantum non alicubi sabulosa, nec ad lateres ducendos apta, nisi profundior actisque cuniculis effossa, pluuiae denique per aliquod tempus & soli exposita, & humido probe irrigata lentescat. Ibi ergo accidit subinde, vt a fossoribus in terrae

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
