# Protogaea 48

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/48

Linguam repraesentant non serpentis, vt vulgo volunt, sed pici potius, vt iam Agricola noster obseruauit. Lamiarum, cetacei generis piscium, aut canum marinorum dentes esse, vix iam amplius dubitatur, etsi aliter sentiat vir doctus, quem de his scripsisse dixi. Variant forma, vt in ipsis animalibus, nam serratae persaepe comparent in margine, interdum nudae. Color diuersus; credo ab ambiente. Nostris fere nigricans aut subcineritius. Pars acuminata, quasi cornea, laeuis & polita & dura est; contra postica & crassior ad radices, mollior est. spongiosa, scabra, obscuriorque. Et quemadmodum in his animalibus dentes plurimi incurui sunt, atque introrsum versus gulam flexi, ita in Glossopetris, id est fossili dente, eadem figura apparet, vt dextra, an sinistra parte sederint, agnosci posse Scylla pictor notarit. Placet figuras subiicere, & nostrarum & Melitensium, Tab. VI. vt, qui Lamiarum dentes videre, ipso oculorum iudiTab. VII. dicio, quam nihil intersit, arbitrentur. Caput etiam canis carchariae ex Stenonis delineatione cum dentibus subiiciemus in comparationem.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
