Latin
50
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 50
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet non tantum colicae &faucium erosioni, pustulisque ab acri humore excitatis mederi, sed &intus acidum, naturae inimicum, aggredi ac forbere, atque ita liberatis spiritibus mouere sudorem deprehenduntur. Vnde vis quaedam Medica iis negari nequit, quae deinde a credulis vsque adeo in majus attollitur, vt iam quae malignitati sentae resistunt, etiam praesentissimum venenum in poculo obtundere aut prodere credantur. Ex omnibus autem Glossopetrae vsibus nullum certiorem arbitror, quam ad dentifricia, quod ex contusis puluis duritie sua, &quadam asperitate commendetur, ac dens denti minus noxius videatur.