# Protogaea 50

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/50

Scilicet non tantum colicae & faucium erosioni, pustulisque ab acri humore excitatis mederi, sed & intus acidum, naturae inimicum, aggredi ac forbere, atque ita liberatis spiritibus mouere sudorem deprehenduntur. Vnde vis quaedam Medica iis negari nequit, quae deinde a credulis vsque adeo in majus attollitur, vt iam quae malignitati sentae resistunt, etiam praesentissimum venenum in poculo obtundere aut prodere credantur. Ex omnibus autem Glossopetrae vsibus nullum certiorem arbitror, quam ad dentifricia, quod ex contusis puluis duritie sua, & quadam asperitate commendetur, ac dens denti minus noxius videatur.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
