Latin
§. XXXIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 51
Unproofread scanNot analysed yet
Nitet plerumque vt cornum, &saepe cornu vstum olet, vt suspicio sit, interuenisse aliquid ex animali regno. De cornu Ammonis dictum est supra. De Osteocolla, quae Germanis ossifraga dicitur, Beinbruch, &ossis specie cum inclusa velut medulla reperitur prope Alfeldam, comperendinare adhuc malim. In arena reperitur forma interdum corallii, crassitie brachii. Sed quia generatim de marinis exuuiis lapide inclusis diximus, &Glossopetram, id est Carchariae dentem peculiariter exposuimus, placet &lapides nostri tractus conchyliis foetos exhibere, ex Friderici Lachmanni, diligentis in vicinia Medici, cui Oryktographiam Hildesheimensem debemus, obseruatis: Strömbites, ait is, Schneckenstein, similis est cochleae aquatili: ex amplo enim in tenue, turbinis instar, deficit in spiram a dextra tortus. Is interdum est breuis, interdum longus dodrantem; (hic a Kentmanno pag. 33. vocatur Germ. Ein hoher und erhabener SchneckenStein, ille ein zusammen gedruckter SchneckenStein,) intus candidus, extrinsecus terrae, in qua nascitur, colorem assumit. Reperitur in Galgenbergi lapidicinis, &in noua vrbis parte, cum fodiuntur cellae, in quibus vinum cereuisiaue recondi solet. Item Alfeldae inter speculam &oppidum petenti Embeccam. Agric. I. c. Ctenites, Kamstein, steinern Iacobs Muscheln, striatus est, omninoque pectinis effigiem repraesentat. Color ipsi plerumque cinereus. In lapidicinis vltra montem S. Mauritii. Id. Ctenites Hildesheimensis oris ceti figura est apud Gesner. pag. 165.