# Protogaea 57

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/57

Quanquam autem de Trochitis & multos Trochitas continente Entrocho aliquid iam ante attigerimus, placet tamen hic oculis nostrates subiicere. Trochites, Spangen-Rader-Zwerg oder Mühlstein, cum lapide Iudaico (inquit Agric.! c.) cognationem habet, a rota appellatus. Etenim cum ei natura dederit tympani figuram, eius pars rotunda laeuis est, vtraque vero lata, habet quendam quasi modulum, a quo vndique radii ad extimam orbis partem, quae ipsis loco est canthorum, procedunt ita eminentes, vt striae fiant.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
