# Protogaea 59

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/59

Trochitae vero sic coniunguntur, vt vnius radii ingrediantur in alterius strias. Entrochi quidem tumidi trochitae, plerumque humiles admodum habent radios. Quin saepe numero lapis informis reperitur vna cum Trochite & Entrocho, rotae in se continens figuram, quae in eo quasi quaedam radix, trochitis iam abruptis, remansit. Hos autem lapides gignit Saxonia ad Hildesheimium, vltra montem Mauritii, in commissuris marmoris in cinereo candidi, & in terra glutinosa: eadem inter Alfeldam & Eimbeccam. Trochites calculum frangit, difficultati vrinae prodest. in magna copia a me reperti sunt, ex quibus rariores hic pono. I. 1. Trochites minimus subflauus. 2. Eius- Tab. X dem coloris maior. 3. Cinereus rotaè figura. 4 Parte media tumescente. 5. Rosae figura. 6. Candidus & magnus radiis eminentibus. 7. Magnitudine priori similis, sed duplo crassior. 8. Minimus columnae figura (Ferrante Imperato apud Worm. Mus. p. 70. columnetta.) 9. Crassitudine & longitudine a priori differt: Forsan hic est lapis ille Iudaicus minor, qui in forma cylindro similis, cuius mentio fit apud Ruland. Lex-Alchem. p. 283. 10. Sunt figura penis absque praeputio.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
