# Protogaea 61

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/61

Cinereus, quorum primus habet punctum eminens, VII. Ex 8. ex quibus supremus fractus, radix vero curua. VIII. Ex 8. candidis partim crassis, partin aliis alternatim ita coniunctis. IX. Ex 5. constat; verum superiores duo in aequaliter alteris superinsident. X. Lapis cinereus cum ctenite, cui adnatus trochites candidus, striatus. XI. Conchites laeuis, cinereus, rotundus, qui in medio habet circulum cum puncto, & est radix trochitae abrupti. XII. Lapis cinereus varios trochitas & entrochos in se continens. Ebur quoque fossile eodem, quo Glossopetrae aliaque marina, loco prope Luneburgum erui dictum est. Ac de ebore quidem suspicio venit, aliquando non tam ex Elephanti cornu esse, quam à Rosmari dente. Equi scilicet marini, aut similis de Phocarum ingentium genere animalis, (Walrossen) quorum greges in Oceano Septentrionali piscatoribus balaenarum occurrunt, & parati ex dentibus capuli eburnis etiam praestantiores, & canAXXA candoris seruantiores censentur. Balaenae vertebram petrificatam in Musaeo habuit laudatissimus Lachmundus, Medicus Hildesiensis. §. XXXIV. Conringius mihi testis erit, ex specubus nostris celeberrimis, Baumanniano & Scharzfeldensi, marinarum belluarum, aliorumque ignoti orbis animalium ossa integra frequenter erui, neutiquam ibi nata, sed translata illuc ex Oceano, violentia aquarum. Et vero possim ego, inquit, monstrare volentibus & crania & maxillas inferiores belluarum cum insertis dentibus, vt penitus tollatur error de dentibus ex terra natis. Addit talia ossa interdum & rapida vi Leinae fluvii egesta esse.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
