# Protogaea 68

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/68

Qui vero in his antris monstrantur naturae lusus imaginationis auxilio egent: Nam ascensionem Christi saxo expressam ostendunt, & baptisterium & furni similitudinem. Organon quoque musicum, & syluam, & nescio quae alia. Prae caeteris elegans est tabulae species, in qua variae concretae figurae ac velut flores; hisque interspersi lapilli iacent incrustati; vt amygdali nucleos aut coriandri semina saccaro obducta putes. Sunt & stiriae anserini calami crassitie, variae longitudinis, aliquando tripedalis, quales si frangas, radii apparent candidi, crystallini a columnulae ambitu ad axem tendentes, quod etiam in belemnitis obserues. Stiriae quaedam etiam ad calami modum cauae visuntur. Adsunt & columnae ingentes, in summo liberae, quae percussae ingentem sonum & velut campanarum aemulum edunt. Caeterum vt saxi naturam contemplarer accuratius, iussi frusta quaedam abrumpi, quae domi per otium examinarem. Ea considerans reperi, Spathi esse genus non dissimile nostro fodinarum, in quo & cauernulae, ingemmatura quadam circumquaque obductae, quemadmodum iam supra notatum est: Illud vero memoratu dignum visum est, saxum saxo inclusum, quod manifeste terminabatur crusta tenui obscure flauescente, qualis a recenti aquae illapsu lapidi inducitur, cui deinde circumdatum erat nouo contextu aliud saxum, plane geminum priori. Vt appareant velut periodi, quales in arboribus annos definiunt, (Plinius pectines vocat,) interquiescente scilicet natura, & post per nouam illuuiem opus resumente. Sed maxime me delectauit vni frusto, quod me vidente volenteque in antro abruptum erat, inclusa pars ossis, textura, superficiei folio & colore, denique & gustu prorsus suo, vt ab animali fuisse nemo spectator dubitare possit. Spithamae habet longitudinem, & vtrinque apertum est, vt oculus alterutri foramini admotus videat diem. Serius animaduertimus, quam vt in eodem loco reliquum ossis, &, si quid aliud belluae restare poterat, vestigare nobis liceret.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
