# Protogaea 69

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/69

§. XXXVIII. Res terram inter & mare, lapidem inter & lacry- De Succini natura, & quod etiam mam arboris ambigua Succinum est. Analysis chemiin nostris terca minerali regno fauet. Et oleum inde petroleo coris reperiatur. gnatum paratur. Contra reperta intus folia, & muscus & insecta, pro arboreo ortu pugnare creduntur: Sunt autem non nisi residua lineamenta, & velut vmbrae rei inclusae, corpus ipsum dudum consumtum aperientibus nusquam occurrit. Heuelius, qui Borussiae suae velut haereditarium asseruit Astronomiae decus, caetera quoque naturae consultus, ad bitumen & gagatae similem XEXX milem naturam inclinabat.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
