# Protogaea 73

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/73

Et temporibus mare & palusatis quidem verisimile est, & Adriatici litoris Venetias des fuero (quae regionem olim significabant, non vrbem,) & Aremorici a Caesare memorati, (vbi hodie Vannes,) nomine suo communem originem ex paludibus atque illo genere terrarum fateri, quod hodie Saxones, Belgae, Angli, Dani, vocant Veen, Fenne, passimque siccatum in pascua abiit, & foenum praebet, interdum & Turfam. Quantam autem mutationem tempus attulerit, fidem facit oppositus historiae praesens vultus rerum. Constat magnam Adriatici litoris partem olim mari tectam aut paludibus inuiam fuisse, & qui Aquilegia Bononiam tendebant, magno ad dextram flexu olim vsos apparet: Initio scilicet Padus, & Athesis, caeteraeque illic Alpium & Apennini exonerationes nondum vbique satis certis alueis coërcebantur; donec Marcus Scaurus manum admouit. Ex eo tempore certatum est cum fluminibus opimique agri extorti, qui passim Italis policinia appellantur a paludibus: vt Rhodigina, illa ad Athesin antiqua Estensium possessio, vbi & sepulchra Maiorum in Vangadigia habuere.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
