# Protogaea 74

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/74

Nunc ars eo progressa est, vt alicubi videas terram mari, prata flumine depressiora, & aquam velut in aëre suspensam, cuius exundationem longissimus agger coërcet. Tantum orbis facies mortalium studio mutata est, vt magnam habitationis suae partem genus humanum credam ipsi sibi debere; tametsi & castores, industrium animal, arte quadam sua, aggeres & stagna parare constet. Apud Patauinos cum monasterii S. Helenae fundamenta locarentur, ancoram quandam repertam Pignoria testatur, & in aliis vrbis locis nauium malos. Vt credibile sit, vsque ad Euganeos colles, quibus arx Atestis, & mons Silicis incumbunt, maris aestuaria aut stagnantia in exitu flumina peruenisse. Rauennam ita describit Strabo, vt quis hodie posset vrbem Venetiarum; scilicet peruiam mari lembisque. Immo talis adhuc Cassiodoro fuit pro Theodorico Rege scribenti. Inclinante in Occidente imperio erat ibi primaria statio Romanae classis, & Exarchi sedes, quod commercio nauigandi Graeciam Italiae connecteret. Nunc mare dudum oppletis aestuariis recessit; Eandemque temporis iniuriam & Veneti timent; quos sunt, qui remedii spe, auerso & fracto fluminum impetu, malum auxisse arbitrentur. nisn oq roiurnimoi 2 9ouded2 bηq eitem dιiis I §. XLII. Ingentem velut lacum terra obrutum, immo vrbe Fontium Mutinensium & agro, velut fornice, opertum, insigni naturae omnia miraculum exponitur.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
