Latin
§. XXXVIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 76
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hoc vallo, cuius altituXAE do rursus est XXIV. pedum, terra est argillosa iterum, ad quatuor pedes, multo priore tenacior. Postremo mixta arenae glarea occurrit, murmurque auditur ingens, &fremitus, velut labentium aquarum. Tum vero fossor ita se parat, vt terebrae insidens suae, attolli promte possit. Nec mora, dum pergit ferrum, ecce aqua prorumpit ex solo, lentior primum, &mista arenae, mox tanta vi, vt vix retracto homine, insecuta assurgat ad summum putei labrum, indeque erumpens continuum faciat profluentem, tecto sub terra cameratoque lapidibus riuulo, vsque ad communem alueum omnium fontium vrbis, quem canalem magnum appellant, qui ad Panaram flumen ducit. Haec coram accepi vidique, quae Bernardus Ramazzinus, insignis doctrinae Medicus apud Mutinenses, in iustum opusculum eleganti Mechanicae pariter &naturalis scientiae specimine parat. Additur, terebram cum aquas attingat, semper vi actam versus Ferrariam declinare, quasi illuc labentibus sub terra aquis in fluminis modum. Sed hoc minus compertum haberi, aut potius falsum esse, Ramazzinus notauit. Hyeme non foditur, ob molestum putei calorem, quem suasi, vt imposterum thermometro explorent, ne forte pro Antiperistasi suffocantis in loco non peruio aëris natura imponat. Aqua purissima est, &prae caeteris ex fonte Abyssi, quem vocant, hauritur, non inferior Nuceriana.