# Protogaea 82

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/82

Vnde aliquando suspicatus sum, ex Knoblochio, quod Germanis allium est, corruptum Cobolti nomen. §. XLVI. Caeterum & sub Torfa, quae non procul Hannouera Cellaque in vrendi vsum effoditur, veteres passim arborum trunci reperiuntur, & velut filamenta ligni. Torfa autem non terra est, sed materiae vegetabilis colluuies, forte ex erica, musco, gramine, radicibus, arundinibusque terrae paludosae postremo siccatis longissimo tempore concreta. Nec video, cur sulphur & bitumen huic magis, quam caeteris foci alimentis inesse necesse sit. Etsi aliquibus speciebus admista esse possint. Torfae artificialis genus coriariis ex corticum quernorum reliquiis domi suae nascitur. Vix apud nos hominis altitudinem excedit vstilis materiae strarum; excisam renasci nondum compertum, etsi aquae aduehant in vicinis locis iam natam. Maggenbergae in Misnia, ad nigrae aquae riuum, quarta orgyia venam ferri dedit, eaque perfracta apparuit vstilis cespes. Chauci, Bructeri, Frisii, Cimbri, Dani, Belgae, Picardi Torfa vtuntur, nec in Anglia deesse audio; non magis quam sub ea obrutas arbores, quas ibi Mosswood vocant, quasi lignum sub musco. Adeo non soli populorum terram nostram vrimus, quod Plinius exprobrauit.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
