Latin
§. XXXVIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 83
Unproofread scanNot analysed yet
Videntur vsum homines ab incendiis didicisse, quae aliquando late vagantur per hoc soli genus, diuque durant; quale sicca aestate vix mensis spatio restinctum annales Bremenses memorant anno seculi a Christo duodecimi septuagesimo octauo. Non omnis tamen Torfae eadem natura: Apud Seelandos Belgas Daruia maris eiectamentum est, cuius cineribus sal vescus elici potest, quod aliquamdiu prohibitum, ne terra firmitatem coërcendo mari necessariam fodiendo amitteret, Carolus V. pauperum precibus rursus indulsit. In Batauis vasti passim campi, quas Veenas vocant, vbi remota crusta ad materiam Torfae subterraneam peruenitur, limosa specie ob aquarum admistionem. Hanc haustam per solum extendunt, &humorem pedibus, interiecto assere, exprimunt ad iustae consistentiae firmitatem. Inde in parallelepipeda seu lateres sectam formant, soleque siccant &ventis, ad vsum vrendi. Qui terram publicam Torfae commercio sibi vendicant, pro fructu paucorum annorum perpetuum sibi onus quaerunt soluendi de agro inutili census. Longum esset expectare, dum Torfa renascatur; nec forte hoc continget, nisi in orbe alio post Platonicam rerum reuolutionem. Locum eius interim aqua opplet paludosa, nec profutura, cum abduAXXA ci non possit. Itaque qui negotium in se suscipiunt, ita calculos ponere debent, vt praesentanea vtilitas non impensis tantum, sed &sorti sufficere possit, cuius vsura annuum canonem excedat. Torfa, quae passim per Chaucos, &Cheruscos, &Bructeros, &Morinos vritur, seseque ad Somam fluuium extendit, plerumque in aperto est. Nec abhorreo a probabili coniectura inundationum esse foetum.