# Protogaea 85

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea, §. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/85

Similia de Frisia memorantur & Groningano tractu. Itaque credunt viri docti, ante omnem annalium memoriam Oceanum aestu & Caecia Cauroque ventis furentem, quibus nunc quoque haec littora infestantur, magna vi irrupisse terris, vnoque impetu totam hanc inferiorem Germaniam inuecta materia obruisse, quam cum ex altiore loco venisse necesse sit, crediderim promontorium aliquod, aut naturales aggeres ex argilla mari obiectos & tandem perfractos huc incubuisse. §. XLVIII. Cum Amstelodami aliquando puteus foderetur ad Enumeratio stratorum ducentorum & triginta duorum pedum profunditatem, terraeAmstehae species terrarum ordine oblatae sunt: Hortensis ter lodami in putei fossione obseruarae pedes septem, Torfae nouem, argillae nouem, arenae octo, terrae quatuor, argillae decem, terrae rursus torum. quatuor, arenae, super qua domus illic fistucantur, pedes decem, argillae duo, sabulonis albi quatuor, siccae terrae quinque, turbidae vnus, arenae quatuordecim, argillae arenariae tres, arenae cum argilla mistae quinque, PXXA que, arenae marinis conchyliis mistae quatuor.

---

Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea.
