Latin
§. XXXVIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 86
Unproofread scanNot analysed yet
Tum fundus argillae ad centum &duorum pedum profunditatem; postremo triginta &vnus sabulonis pedes; vbi fossio desiit. Ita Torfa semel occurrit, terra quinquies, argilla rursus quinquies, arena plus sexies, conchylia semel. Credibile est olim fundum maris fuisse, vbi nunc conchylia iacent ad centum amplius pedum profunditatem. Huic fundo reciprocatae inundationes, ruinaeque tot strata argillae arenaeque inuexere, dum interim terrae sedimenta interiecti temporis mora nascebantur. Sic repulsum mare cessit ad tempus, sed postea iuris sui tenax, sese iterum ruptis aggeribus in terras infudit, syluasque prostrauit, quarum nunc ruinae a fodientibus deteguntur. Ita rerum natura praestat nobis Historiae vicem. Historia autem nostra hanc contra gratiam naturae rependit, ne praeclara eius opera, quae nobis adhuc patent, posteris ignorentur.